Evangelium Secundum Lucam*

Caput 17: Versus 31

In illa die.Hucusque de hoc quod regnum, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat: nunc a qualibus ipse adventus exspectari debeat. In tecto est, qui carnalia excedens velut in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt concupiscentiae carnales, quas prius amaverat, sed superna petens in mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est ne repetat.Et qui in agro.Quod dixerat: Eum qui in agro est retro non debere redire, ne de his tantum dictum videretur, qui aperte de agro redituri sunt, id est Dominum palam negaturi; ostendit multos qui cum faciem in anteriora videntur tenere, animo tamen retro respiciunt.
(* Traductions européennes)